previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi: cum illе rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem. [2] Namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semet ipse inmisit. cum vix sperare posset dimicantem certe et non inultum esse moriturum: quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus Sed forte ita libraverat corpus, [3] ut se pedibus exciperet: itaque stans init pugnam. Et, ne circumiri posset, fortuna providerat. [4] Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos, velut de industria regem protegentes, obiecerat: huius spatioso stipiti corpus, ne circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex [p. 326] adverso ingerebantur, excipiens. [5] Nam cum comminus unum procul tot manas peterent, nemo tamen auderet propius accedere, missilia ramis plura quam clipeo incidebant. [6] Pugnabat pro rege primum celebrati nominas fama, [7] deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum. Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravata genua succiderant. [8] Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant, incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: [9] procul iacula sagittasque mittebant. Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittamnamque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erantita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret. [10] Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit arma moribundo similis adeoque resolutus, [11] ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextra. Itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio accurrit. Quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subrecto mucrone hausit. [12] Iacebant circa regem tria corpora procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, [p. 327] clipeo se adlevare conatus est et, [13] postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit manu provocans hostes, si quis congredi auderet. [14] Tandem Peucestes per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus muri vestigia persequens regis supervenit. [15] Quo conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis solacium supervenisse ratus clipeo fatigatum corpus excepit. Subinde Timaeus et paulo post Leonnatus, huic Aristonus supervenit. [16] Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes eum. E quibus Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque edita pugna cecidit: [17] Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebabatur: Leonnatus, dum avide ruentes barbaros submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes. [18] Iam et Peucestes vulneribus fatigatus submiserat clipeum: in Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra sustinere non poterat. [19] Inter haec ad Macedonas regem cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos incitavit. Namque periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt. [20] Non senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo [p. 328] vulneratum regem esse credebant. Tandemque internecione hostium iustae irae parentatum est. [21] Ptolomaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes, sed ipse scilicet gloriae suae non refragatus afuisse se missum in expeditionem memoriae tradidit. Tanta conponentium vetusta rerum monimenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit. [22] Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixae ita, ne spiculum moveretur, [23] abscidunt. Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam, ut secando vulnus augerent. [24] Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur: quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur. [25] Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, manus admovere metuebat, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus. [26] Lacrimantem eum ae metu et sollicitudine propemodum exanguem rex conspexerat: ‘Quid,’ inquit, ‘quodve tempus expectas et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum liberas? [27] An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?’ At Critobulus tandem vel finito vel dissimulato metu hortari eum coepit, ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret: etiam levem corpo- [p. 329] ris motum noxium fore. [28] Rex cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et caligine oculis offusa velut moribundus extendi. [29] Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque plorátus amicorum oritur regem expirasse credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et circumstantes coepit agnoscere. [30] Toto eo die ac nocte, quae secuta est, armatus exercitus regiam obsedit confessus omnes unius spiritu vivere. Nec prius recesserunt, quam conpertum est somno paulisper adquiescere. Hinc certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: